mardi 10 juillet 2007
ITE, DUAE MISSAE SUNT !
Par Michel Bellin, mardi 10 juillet 2007 à 07:30 :: General
Paene obliti eramus illud « motum proprium », quod nuntiabatur jam multos menses. Sed domi Papae nihil perditur… Machina enim vaticana tarde certeque progreditur. Nam, cum nuntiatum erat liturgiam Traditionis redituram esse, multi fideles catholici moti erant, praesertim in terra Gallorum, ubi sunt eae magnae legiones, quae illam Traditionem curant.
Et sententia famosa est : Lex orandi, lex credendi. Itaque non per ambages nobis dicendum est : Ii, qui fideles Concilio sunt – sicut nos ipsi sumus – timent non linguam latinam, thus campanulasque, sed eum modum quo nationes intuuntur plerique qui ritus Traditionis defendunt.
Ritus Pii V erat Ecclesiae quae se solam veritatem habere putabat. Sed quadraginta annis post Vaticanum Secundum non potest ita putare, nisi velimus remittere ea quae illud Concilium tulit : humanitatem benigne intueri, laicis locum dare, cum aliis religionibus colloqui.
Ii qui illam Magnam Traditionem curant vicerunt. Oppidum Concilii ceperunt. Quos Roma jam audit. Et episcopos Galliae cras regent.
Juvet Fortuna omnes qui cum Christiano Testimonio repugnabunt !
Juvet Fortuna omnes qui cum Christiano Testimonio repugnabunt !